De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  2. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  3. atque animi quoniam docui natura quid esset
  4. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  5. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  6. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  7. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  8. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  9. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  10. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  11. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  12. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  13. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  14. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  15. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  16. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  17. effugere aut umbras inter vivos volitare
  18. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  19. cum corpus simul atque animi natura perempta
  20. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  21. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  22. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  23. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  24. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  25. corpora res multae, partim diffusa solute,
  26. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  27. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  28. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  29. et vituli cum membranas de corpore summo
  30. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  31. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  32. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  33. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  34. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  35. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  36. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  37. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  38. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  39. quo fuerint et formai servare figuram,
  40. et multo citius, quanto minus indupediri
  41. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  42. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  43. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  44. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  45. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  46. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  47. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  48. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  49. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  50. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  51. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  52. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  53. omnia conrident correpta luce diei.
  54. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  55. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  56. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  57. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  58. quae volgo volitant subtili praedita filo
  59. nec singillatim possunt secreta videri.
  60. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  61. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  62. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  63. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  64. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  65. at contra tenuis summi membrana coloris
  66. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  67. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  68. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  69. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  70. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  71. exin imaginibus missis consistere eorum.
  72. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  73. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  74. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  75. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  76. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  77. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  78. nec ratione alia servari posse videntur,
  79. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  80. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  81. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  82. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  83. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  84. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  85. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  86. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  87. tertia pars nulla possit ratione videri.
  88. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  89. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  90. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  91. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  92. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  93. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  94. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  95. habrotonique graves et tristia centaurea,