De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque alias alii complent magis ex aliisque
  2. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  3. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  4. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  5. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  6. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  7. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  8. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  9. usque adeo magni refert, ut semina possint
  10. seminibus commisceri genitaliter apta
  11. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  12. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  13. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  14. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  15. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  16. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  17. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur