De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  2. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  3. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  4. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  5. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  6. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  7. eicit enim sulcum recta regione viaque
  8. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  9. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  10. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  11. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  12. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  13. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  14. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  15. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  16. morigerisque modis et munde corpore culto,
  17. ut facile insuescat secum te degere vitam.