De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  2. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  3. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  4. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  5. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  6. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  7. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  8. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  9. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  10. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  11. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  12. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  13. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  14. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  15. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  16. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  17. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.