De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  2. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  3. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  4. labitur interea res et Babylonia fiunt
  5. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  6. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  7. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  8. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  9. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  10. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  11. eximia veste et victu convivia, ludi,
  12. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  13. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  14. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  15. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  16. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  17. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  18. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  19. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  20. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  21. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  22. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  23. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  24. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  25. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  26. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  27. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  28. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  29. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  30. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  31. et praetermittas animi vitia omnia primum
  32. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  33. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  34. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  35. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  36. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  37. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  38. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  39. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  40. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  41. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  42. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  43. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  44. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  45. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  46. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  47. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  48. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  49. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  50. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  51. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  52. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  53. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  54. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  55. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  56. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  57. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  58. floribus et sertis operit postisque superbos
  59. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  60. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  61. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  62. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  63. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  64. plus videat quam mortali concedere par est.
  65. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  66. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  67. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  68. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  69. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  70. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  71. praetermittere et humanis concedere rebus.
  72. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  73. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  74. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  75. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  76. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  77. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  78. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  79. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  80. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  81. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  82. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  83. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  84. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  85. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  86. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  87. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  88. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  89. Et commiscendo quom semine forte virilem
  90. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  91. tum similes matrum materno semine fiunt,
  92. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  93. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  94. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  95. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  96. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  97. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  98. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  99. possint et referant proavorum saepe figuras,
  100. propterea quia multa modis primordia multis
  101. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  102. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  103. inde Venus varia producit sorte figuras,
  104. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  105. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  106. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  107. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  108. maternoque mares existunt corpore creti;
  109. semper enim partus duplici de semine constat,
  110. atque utri similest magis id quod cumque creatur,