De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. maternoque mares existunt corpore creti;
  2. semper enim partus duplici de semine constat,
  3. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  4. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  5. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  6. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  7. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  8. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  9. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  10. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  11. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  12. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  13. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  14. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  15. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  16. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  17. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  18. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  19. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  20. aegre admiscetur muliebri semine semen.