De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  2. Et commiscendo quom semine forte virilem
  3. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  4. tum similes matrum materno semine fiunt,
  5. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  6. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  7. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  8. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  9. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  10. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  11. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  12. possint et referant proavorum saepe figuras,
  13. propterea quia multa modis primordia multis
  14. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  15. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  16. inde Venus varia producit sorte figuras,
  17. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  18. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  19. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  20. et muliebre oritur patrio de semine saeclum