De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  2. atque alias alii complent magis ex aliisque
  3. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  4. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  5. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  6. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  7. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  8. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  9. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  10. usque adeo magni refert, ut semina possint
  11. seminibus commisceri genitaliter apta
  12. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  13. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  14. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  15. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  16. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  17. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  18. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  19. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  20. pectoribus positis sublatis semina lumbis.