De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  2. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  3. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  4. praetermittere et humanis concedere rebus.
  5. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  6. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  7. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  8. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  9. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  10. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  11. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  12. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  13. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  14. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  15. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  16. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  17. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  18. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  19. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  20. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.