De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scenaique simul varios splendere decores.
  2. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  3. et quibus in rebus consuerint esse operati
  4. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  5. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  6. in somnis sudare tamen spirareque semper
  7. et quasi de palma summas contendere viris
  8. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  9. venantumque canes in molli saepe quiete
  10. iactant crura tamen subito vocisque repente
  11. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  12. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  13. expergefactique secuntur inania saepe
  14. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  15. donec discussis redeant erroribus ad se.
  16. at consueta domi catulorum blanda propago
  17. discutere et corpus de terra corripere instant,
  18. iactant crura tamen subito vocisque repente
  19. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  20. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  21. expergefactique secuntur inania saepe
  22. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  23. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  24. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  25. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  26. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  27. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  28. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  29. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  30. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  31. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  32. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  33. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  34. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  35. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  36. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  37. indicioque sui facti persaepe fuere.
  38. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  39. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  40. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  41. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  42. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  43. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  44. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  45. somno devincti credunt se extollere vestem,
  46. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  47. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  48. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  49. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  50. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  51. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  52. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  53. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  54. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  55. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  56. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  57. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  58. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  59. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  60. per membra atque artus decedit corpore toto,
  61. in loca conveniens nervorum certa cietque
  62. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  63. inritata tument loca semine fitque voluntas
  64. eicere id quo se contendit dira lubido,
  65. incitat inritans loca turgida semine multo
  66. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  67. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  68. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  69. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  70. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  71. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  72. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  73. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  74. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  75. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  76. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  77. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  78. stillavit gutta et successit frigida cura;
  79. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  80. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  81. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  82. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  83. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  84. nec retinere semel conversum unius amore
  85. et servare sibi curam certumque dolorem;
  86. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  87. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  88. si non prima novis conturbes volnera plagis
  89. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  90. aut alio possis animi traducere motus.
  91. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  92. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  93. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  94. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  95. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  96. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  97. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  98. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  99. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  100. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  101. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  102. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  103. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  104. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  105. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  106. quod fieri contra totum natura repugnat;
  107. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  108. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  109. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  110. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  111. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  112. ex hominis vero facie pulchroque colore
  113. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  114. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  115. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  116. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  117. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  118. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  119. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  120. nec satiare queunt spectando corpora coram
  121. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  122. possunt errantes incerti corpore toto.
  123. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  124. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  125. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  126. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  127. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  128. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  129. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  130. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  131. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  132. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  133. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  134. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  135. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  136. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  137. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  138. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  139. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  140. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  141. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  142. labitur interea res et Babylonia fiunt
  143. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  144. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  145. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  146. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  147. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  148. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  149. eximia veste et victu convivia, ludi,
  150. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  151. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  152. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  153. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  154. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  155. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  156. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  157. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  158. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  159. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  160. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  161. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  162. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  163. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  164. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  165. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  166. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  167. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  168. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  169. et praetermittas animi vitia omnia primum
  170. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  171. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  172. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  173. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  174. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  175. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  176. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  177. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  178. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,