De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  2. cui tantum in vita restet transire malorum.
  3. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  4. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  5. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  6. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  7. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  8. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  9. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  10. Principio quoniam terrai corpus et umor
  11. aurarumque leves animae calidique vapores,
  12. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  13. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  14. debet eodem omnis mundi natura putari.
  15. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  16. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  17. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  18. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  19. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  20. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  21. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  22. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  23. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  24. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  25. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  26. principio pars terrai non nulla, perusta
  27. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  28. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  29. quas validi toto dispergunt venti.
  30. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  31. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  32. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  33. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  34. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  35. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  36. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  37. semper abundare et latices manare perennis
  38. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  39. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  40. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  41. partim quod validi verrentes aequora venti
  42. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  43. partim quod supter per terras diditur omnis;
  44. percolatur enim virus retroque remanat
  45. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  46. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  47. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  48. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  49. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  50. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  51. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  52. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  53. omnia iam resoluta forent et in versa.
  54. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  55. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  56. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  57. inrigat adsidue caelum candore recenti
  58. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  59. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  60. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  61. quod simul ac primum nubes succedere soli
  62. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  63. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  64. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  65. ut noscas splendore novo res semper egere
  66. et primum iactum fulgoris quemque perire
  67. nec ratione alia res posse in sole videri,
  68. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  69. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  70. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  71. fulguribus pingues multa caligine taedae
  72. consimili properant ratione, ardore ministro,
  73. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  74. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  75. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  76. exitium celeri celeratur origine flammae.
  77. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  78. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  79. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  80. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  81. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  82. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  83. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  84. nec sanctum numen fati protollere finis
  85. posse neque adversus naturae foedera niti?
  86. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  87. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  88. non ruere avolsos silices a montibus altis
  89. nec validas aevi vires perferre patique
  90. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  91. ex infinito quae tempore pertolerassent
  92. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  93. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  94. continet amplexu terram: si procreat ex se
  95. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  96. totum nativum mortali corpore constat.
  97. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  98. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  99. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  100. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  101. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  102. non alias alii quoque res cecinere ?
  103. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  104. aeternis famae monimentis insita florent?
  105. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  106. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  107. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  108. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  109. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  110. denique natura haec rerum ratioque repertast
  111. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  112. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  113. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  114. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  115. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  116. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  117. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  118. tanto quique magis victus fateare necessest
  119. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  120. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  121. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  122. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  123. nec ratione alia mortales esse videmur,
  124. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  125. atque illi quos a vita natura removit.
  126. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  127. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  128. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  129. dissociare intus partis, ut materiai
  130. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  131. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  132. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  133. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  134. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  135. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  136. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  137. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  138. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  139. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  140. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  141. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  142. ex infinito quae possint forte coorta
  143. corruere hanc rerum violento turbine summam
  144. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  145. nec porro natura loci spatiumque profundi
  146. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  147. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  148. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  149. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  150. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  151. quare etiam nativa necessumst confiteare
  152. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  153. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  154. inmensi validas aevi contemnere vires.
  155. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  156. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  157. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  158. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  159. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  160. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  161. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  162. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  163. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  164. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  165. et siccare prius confidunt omnia posse
  166. quam liquor incepti possit contingere finem.
  167. tantum spirantes aequo certamine bellum
  168. magnis inter se de rebus cernere certant,
  169. cum semel interea fuerit superantior ignis
  170. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  171. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  172. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  173. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  174. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  175. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  176. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  177. obvius aeternam succepit lampada mundi
  178. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  179. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  180. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  181. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  182. ignis enim superare potest ubi materiai
  183. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  184. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  185. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  186. umor item quondam coepit superare coortus,
  187. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  188. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  189. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  190. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  191. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  192. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  193. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  194. nam certe neque consilio primordia rerum
  195. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  196. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  197. sed quia multa modis multis primordia rerum
  198. ex infinito iam tempore percita plagis
  199. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  200. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  201. quae cumque inter se possent congressa creare,
  202. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  203. omnigenus coetus et motus experiundo
  204. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  205. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  206. terrai maris et caeli generisque animantum.
  207. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  208. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  209. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  210. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  211. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  212. diffugere inde loci partes coepere paresque
  213. cum paribus iungi res et discludere mundum
  214. membraque dividere et magnas disponere partes
  215. omnigenis e principiis, discordia quorum
  216. intervalla vias conexus pondera plagas
  217. concursus motus turbabat proelia miscens
  218. propter dissimilis formas variasque figuras,
  219. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  220. nec motus inter sese dare convenientis,
  221. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  222. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  223. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  224. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  225. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  226. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  227. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  228. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  229. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  230. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  231. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  232. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  233. partibus erumpens primus se sustulit aether
  234. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  235. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  236. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  237. matutina rubent radiati lumina solis
  238. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  239. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  240. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  241. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  242. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  243. corpore concreto circum datus undique saepsit
  244. et late diffusus in omnis undique partis
  245. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  246. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  247. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  248. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  249. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  250. nec levia ut possent per summas labier oras,
  251. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  252. versent et partes ut mundi totius extent;
  253. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  254. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  255. his igitur rebus retractis terra repente,
  256. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  257. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  258. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  259. et radii solis cogebant undique terram
  260. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  261. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  262. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  263. augebat mare manando camposque natantis,
  264. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  265. corpora multa vaporis et altaque caeli
  266. densabant procul a terris fulgentia templa.
  267. sidebant campi, crescebant montibus altis
  268. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  269. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  270. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  271. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  272. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  273. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  274. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  275. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  276. atque levissimus super influit auras
  277. nec liquidum corpus turbantibus auris
  278. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  279. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  280. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  281. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  282. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  283. unum labendi conservans usque tenorem.
  284. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  285. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  286. ex utraque polum parti premere nobis
  287. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  288. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  289. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  290. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  291. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  292. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  293. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  294. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  295. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  296. passim per caeli volvunt summania templa,
  297. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  298. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  299. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  300. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  301. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  302. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  303. in variis mundis varia ratione creatis,
  304. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  305. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  306. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  307. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  308. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  309. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  310. evanescere paulatim et decrescere pondus
  311. convenit atque aliam naturam supter habere
  312. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  313. partibus mundi, quibus insita vivit.
  314. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  315. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  316. nec caput est oneri collo nec denique totum
  317. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  318. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  319. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  320. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  321. sic igitur tellus non est aliena repente
  322. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  323. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  324. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  325. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  326. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  327. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  328. partibus mundi caeloque revincta;
  329. nam communibus inter se radicibus haerent
  330. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  331. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  332. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  333. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  334. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  335. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  336. iamne vides quantum tenuis natura valere
  337. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  338. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  339. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  340. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  341. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  342. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  343. nil magnis intervallis de corpore libant
  344. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  345. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  346. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  347. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  348. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  349. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  350. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  351. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  352. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  353. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  354. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  355. per multum, specie confusa videntur
  356. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  357. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  358. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  359. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  360. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  361. scire licet perquam pauxillo posse minores
  362. esse vel exigua maioris parte brevique.
  363. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  364. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  365. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  366. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  367. Illud item non est mirandum, qua ratione
  368. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  369. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  370. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  371. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  372. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  373. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  374. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  375. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  376. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  377. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  378. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  379. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  380. percipiat calidis fervoribus ardor,
  381. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  382. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  383. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  384. accidere ex una scintilla incendia passim.
  385. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  386. possideat multum caecis fervoribus ignem
  387. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  388. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.