De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  2. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  3. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  4. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  5. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  6. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  7. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  8. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  9. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  10. labitur interea res et Babylonia fiunt
  11. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  12. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  13. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  14. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  15. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  16. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  17. eximia veste et victu convivia, ludi,
  18. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  19. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  20. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  21. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  22. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  23. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  24. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  25. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  26. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  27. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  28. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  29. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  30. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  31. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  32. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  33. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  34. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  35. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  36. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  37. et praetermittas animi vitia omnia primum
  38. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  39. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  40. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  41. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  42. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  43. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  44. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  45. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  46. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  47. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  48. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  49. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.