De Rerum Natura
Lucretius
-
- nec retinere semel conversum unius amore
- et servare sibi curam certumque dolorem;
- ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
- inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
- si non prima novis conturbes volnera plagis
- volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
- aut alio possis animi traducere motus.
- Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
- sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
- nam certe purast sanis magis inde voluptas
- quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
- fluctuat incertis erroribus ardor amantum
- nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
- quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
- corporis et dentes inlidunt saepe labellis
- osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
- et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
- quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
- sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
- blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
- namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
- restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
- quod fieri contra totum natura repugnat;
- unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
- tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
- nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
- quae quoniam certas possunt obsidere partis,
- hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
- ex hominis vero facie pulchroque colore
- nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
- tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
- ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
- non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
- sed laticum simulacra petit frustraque laborat
- in medioque sitit torrenti flumine potans,
- sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
- nec satiare queunt spectando corpora coram
- nec manibus quicquam teneris abradere membris
- possunt errantes incerti corpore toto.
- denique cum membris conlatis flore fruuntur
- aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
- atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
- adfigunt avide corpus iunguntque salivas
- oris et inspirant pressantes dentibus ora,
- ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
- nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
- nam facere inter dum velle et certare videntur.
- usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
- membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.