De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  2. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  3. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  4. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  5. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  6. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  7. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  8. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  9. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  10. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  11. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  12. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  13. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  14. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  15. floribus et sertis operit postisque superbos
  16. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  17. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  18. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  19. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  20. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  21. plus videat quam mortali concedere par est.
  22. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  23. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  24. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  25. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  26. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  27. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  28. praetermittere et humanis concedere rebus.
  29. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  30. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  31. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  32. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  33. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  34. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  35. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  36. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  37. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  38. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  39. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  40. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  41. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  42. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  43. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  44. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  45. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  46. Et commiscendo quom semine forte virilem
  47. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  48. tum similes matrum materno semine fiunt,
  49. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae