De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  2. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  3. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  4. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  5. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  6. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  7. nec satiare queunt spectando corpora coram
  8. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  9. possunt errantes incerti corpore toto.
  10. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  11. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  12. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  13. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  14. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  15. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  16. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  17. nam facere inter dum velle et certare videntur.