De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  2. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  3. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  4. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  5. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  6. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  7. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  8. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  9. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  10. quod fieri contra totum natura repugnat;
  11. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  12. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  13. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  14. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  15. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  16. ex hominis vero facie pulchroque colore
  17. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum