De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  2. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  3. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  4. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  5. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  6. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  7. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  8. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  9. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  10. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  11. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  12. labitur interea res et Babylonia fiunt
  13. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  14. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  15. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  16. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  17. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,