De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  2. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  3. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  4. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  5. nec retinere semel conversum unius amore
  6. et servare sibi curam certumque dolorem;
  7. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  8. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  9. si non prima novis conturbes volnera plagis
  10. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  11. aut alio possis animi traducere motus.
  12. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  13. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  14. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  15. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  16. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  17. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.