De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inritata tument loca semine fitque voluntas
  2. eicere id quo se contendit dira lubido,
  3. incitat inritans loca turgida semine multo
  4. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  5. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  6. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  7. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  8. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  9. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  10. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  11. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  12. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  13. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  14. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  15. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  16. stillavit gutta et successit frigida cura;
  17. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt