De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  2. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  3. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  4. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  5. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  6. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  7. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  8. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  9. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  10. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  11. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  12. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  13. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  14. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  15. per membra atque artus decedit corpore toto,
  16. in loca conveniens nervorum certa cietque
  17. continuo partis genitalis corporis ipsas.