De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  2. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  3. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  4. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  5. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  6. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  7. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  8. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  9. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  10. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  11. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  12. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  13. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  14. per membra atque artus decedit corpore toto,
  15. in loca conveniens nervorum certa cietque
  16. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  17. inritata tument loca semine fitque voluntas
  18. eicere id quo se contendit dira lubido,
  19. incitat inritans loca turgida semine multo
  20. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  21. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  22. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  23. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  24. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  25. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  26. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  27. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  28. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  29. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  30. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  31. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  32. stillavit gutta et successit frigida cura;
  33. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  34. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  35. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  36. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  37. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  38. nec retinere semel conversum unius amore
  39. et servare sibi curam certumque dolorem;
  40. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  41. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  42. si non prima novis conturbes volnera plagis
  43. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  44. aut alio possis animi traducere motus.
  45. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  46. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  47. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  48. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  49. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  50. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  51. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  52. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  53. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  54. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  55. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  56. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  57. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  58. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  59. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  60. quod fieri contra totum natura repugnat;
  61. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  62. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  63. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  64. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  65. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  66. ex hominis vero facie pulchroque colore
  67. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  68. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  69. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  70. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  71. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  72. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  73. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  74. nec satiare queunt spectando corpora coram
  75. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  76. possunt errantes incerti corpore toto.
  77. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  78. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  79. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  80. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  81. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  82. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  83. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  84. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  85. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  86. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  87. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  88. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  89. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  90. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  91. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  92. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  93. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  94. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,