De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  2. labitur interea res et Babylonia fiunt
  3. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  4. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  5. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  6. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  7. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  8. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  9. eximia veste et victu convivia, ludi,
  10. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  11. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  12. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  13. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  14. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  15. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  16. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  17. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  18. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  19. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  20. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  21. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  22. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  23. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  24. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  25. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  26. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  27. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  28. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  29. et praetermittas animi vitia omnia primum
  30. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  31. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  32. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  33. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  34. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  35. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  36. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  37. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  38. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  39. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  40. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  41. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  42. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  43. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  44. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  45. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  46. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  47. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  48. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  49. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  50. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  51. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  52. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  53. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  54. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  55. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  56. floribus et sertis operit postisque superbos
  57. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  58. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  59. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  60. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  61. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  62. plus videat quam mortali concedere par est.
  63. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  64. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  65. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  66. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  67. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  68. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  69. praetermittere et humanis concedere rebus.
  70. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  71. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  72. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  73. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  74. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  75. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  76. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  77. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  78. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  79. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  80. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  81. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  82. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  83. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  84. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  85. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  86. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  87. Et commiscendo quom semine forte virilem
  88. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  89. tum similes matrum materno semine fiunt,
  90. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  91. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  92. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  93. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  94. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,