De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  2. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  3. interiorem etiam partem spirantibus
  4. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  5. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  6. perveniant plagae per parva foramina nobis
  7. corporis ad primas partis elementaque prima,
  8. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  9. conturbantur enim positurae principiorum
  10. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  11. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  12. pars etiam distracta per artus non queat esse
  13. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  14. inter enim saepit coetus natura viasque.
  15. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  16. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  17. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  18. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  19. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  20. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  21. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  22. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  23. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  24. corpora conturbant magno contusa labore.
  25. fit ratione eadem coniectus parte animai
  26. altior atque foras eiectus largior eius,
  27. et divisior inter se ac distractior intus.
  28. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  29. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  30. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  31. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  32. causidici causas agere et componere leges,
  33. induperatores pugnare ac proelia obire,
  34. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  35. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  36. semper et inventam patriis exponere chartis.
  37. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  38. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  39. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  40. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  41. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  42. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  43. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  44. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  45. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  46. cernere saltantis et mollia membra moventis
  47. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  48. auribus accipere et consessum cernere eundem
  49. scenaique simul varios splendere decores.
  50. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  51. et quibus in rebus consuerint esse operati
  52. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  53. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  54. in somnis sudare tamen spirareque semper
  55. et quasi de palma summas contendere viris
  56. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  57. venantumque canes in molli saepe quiete
  58. iactant crura tamen subito vocisque repente
  59. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  60. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  61. expergefactique secuntur inania saepe
  62. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  63. donec discussis redeant erroribus ad se.
  64. at consueta domi catulorum blanda propago
  65. discutere et corpus de terra corripere instant,
  66. iactant crura tamen subito vocisque repente
  67. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  68. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  69. expergefactique secuntur inania saepe
  70. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  71. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  72. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  73. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  74. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  75. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  76. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  77. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  78. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  79. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  80. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  81. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  82. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  83. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  84. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  85. indicioque sui facti persaepe fuere.
  86. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  87. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  88. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  89. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  90. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  91. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  92. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  93. somno devincti credunt se extollere vestem,
  94. totius umorem saccatum corporis fundunt,