De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque oculei partes animantis totius extant.
  2. ---
  3. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  4. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  5. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  6. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  7. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  8. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  9. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  10. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  11. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  12. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  13. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  14. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  15. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  16. in nullo caput interea sit forte dolore.
  17. Praeterea molli cum somno dedita membra
  18. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  19. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  20. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  21. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  22. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  23. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  24. principio fit uti detracto corpore multo
  25. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  26. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  27. diffugere forasque per os est editus ,
  28. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  29. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  30. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  31. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  32. semina, curare in membris ut vita moretur.
  33. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  34. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  35. quapropter quoniam est animi natura reperta
  36. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  37. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  38. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  39. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.