De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  2. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  3. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  4. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  5. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  6. idque situm media regione in pectoris haeret.
  7. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  8. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  9. cetera pars animae per totum dissita corpus
  10. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  11. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  12. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  13. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  14. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  15. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  16. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  17. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  18. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  19. consentire animam totam per membra videmus
  20. sudoresque ita palloremque existere toto
  21. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  22. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  23. denique concidere ex animi terrore videmus
  24. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  25. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  26. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  27. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  28. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  29. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  30. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  31. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  32. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  33. corporea natura animum constare animamque?
  34. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  35. consentire animum nobis in corpore cernis.
  36. si minus offendit vitam vis horrida teli
  37. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  38. at tamen insequitur languor terraeque petitus