De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  2. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  3. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  4. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  5. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  6. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  7. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  8. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  9. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  10. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  11. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  12. temporis exponit post mortem denique nostram.
  13. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  14. quicquam, non omni somno securius exstat?
  15. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  16. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  17. nec miser inpendens magnum timet saxum
  18. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  19. sed magis in vita divom metus urget inanis
  20. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  21. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  22. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  23. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  24. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  25. qui non sola novem dispessis iugera membris
  26. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  27. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  28. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  29. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  30. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  31. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  32. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  33. qui petere a populo fasces saevasque secures
  34. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  35. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  36. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  37. hoc est adverso nixantem trudere monte
  38. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  39. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  40. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  41. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  42. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  43. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  44. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  45. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  46. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  47. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  48. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  49. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!