De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  2. sed metus in vita poenarum pro male factis
  3. est insignibus insignis scelerisque luela,
  4. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  5. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  6. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  7. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  8. nec videt interea qui terminus esse malorum
  9. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  10. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  11. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  12. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  13. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  14. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  15. inde alii multi reges rerumque potentes
  16. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  17. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  18. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  19. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  20. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  21. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  22. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  23. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  24. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  25. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  26. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  27. denique Democritum post quam matura vetustas
  28. admonuit memores motus languescere mentis,
  29. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  30. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  31. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  32. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  33. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  34. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  35. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  36. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  37. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  38. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  39. ebrius urgeris multis miser undique curis
  40. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  41. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  42. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  43. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  44. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  45. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  46. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  47. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  48. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  49. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,