De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  2. Denique si vocem rerum natura repente.
  3. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  4. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  5. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  6. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  7. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  8. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  9. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  10. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  11. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  12. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  13. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  14. non potius vitae finem facis atque laboris?
  15. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  16. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  17. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  18. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  19. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  20. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  21. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  22. naturam et veram verbis exponere causam?
  23. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  24. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  25. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  26. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  27. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  28. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  29. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  30. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  31. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  32. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  33. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  34. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  35. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  36. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  37. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  38. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  39. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  40. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  41. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  42. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  43. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  44. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  45. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  46. temporis exponit post mortem denique nostram.
  47. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  48. quicquam, non omni somno securius exstat?
  49. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  50. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  51. nec miser inpendens magnum timet saxum
  52. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  53. sed magis in vita divom metus urget inanis
  54. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  55. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  56. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  57. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  58. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  59. qui non sola novem dispessis iugera membris
  60. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  61. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  62. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  63. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  64. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  65. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  66. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  67. qui petere a populo fasces saevasque secures
  68. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  69. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  70. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  71. hoc est adverso nixantem trudere monte
  72. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  73. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  74. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  75. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  76. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  77. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  78. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,