De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  2. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  3. nam cum respicias inmensi temporis omne
  4. praeteritum spatium, tum motus materiai
  5. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  6. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  7. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  8. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  9. inter enim iectast vitai pausa vageque
  10. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  11. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  12. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  13. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  14. illum cui possint incommoda conciliari,
  15. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  16. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  17. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  18. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  19. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  20. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  21. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  22. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  23. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  24. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  25. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  26. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  27. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  28. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  29. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  30. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  31. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  32. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  33. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  34. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  35. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  36. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  37. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  38. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  39. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  40. aut in melle situm suffocari atque rigere
  41. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  42. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  43. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  44. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  45. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  46. non poteris factis florentibus esse tuisque
  47. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  48. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  49. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  50. iam desiderium rerum super insidet una.'
  51. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  52. dissoluant animi magno se angore metuque.
  53. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  54. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  55. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  56. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  57. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  58. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  59. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  60. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  61. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  62. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  63. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  64. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  65. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  66. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  67. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  68. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  69. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  70. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  71. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  72. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  73. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  74. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  75. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  76. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  77. maior enim turbae disiectus materiai
  78. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,