De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  2. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  3. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  4. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  5. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  6. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  7. sed metus in vita poenarum pro male factis
  8. est insignibus insignis scelerisque luela,
  9. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  10. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  11. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  12. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  13. nec videt interea qui terminus esse malorum
  14. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  15. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  16. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  17. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  18. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  19. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  20. inde alii multi reges rerumque potentes
  21. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  22. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  23. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  24. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  25. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  26. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  27. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  28. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  29. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  30. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  31. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  32. denique Democritum post quam matura vetustas
  33. admonuit memores motus languescere mentis,
  34. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  35. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  36. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  37. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  38. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  39. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  40. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  41. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  42. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  43. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  44. ebrius urgeris multis miser undique curis
  45. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  46. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  47. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  48. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  49. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  50. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  51. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  52. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  53. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  54. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  55. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  56. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  57. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  58. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  59. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  60. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  61. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  62. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  63. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  64. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  65. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  66. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  67. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  68. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  69. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  70. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  71. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  72. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  73. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  74. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  75. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  76. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  77. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  78. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,