De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  2. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  3. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  4. maior enim turbae disiectus materiai
  5. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  6. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  7. Denique si vocem rerum natura repente.
  8. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  9. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  10. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  11. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  12. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  13. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  14. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  15. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  16. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  17. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  18. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  19. non potius vitae finem facis atque laboris?
  20. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  21. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  22. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  23. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  24. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  25. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  26. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  27. naturam et veram verbis exponere causam?
  28. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  29. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  30. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  31. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  32. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  33. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  34. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  35. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  36. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  37. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  38. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  39. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  40. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  41. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  42. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  43. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  44. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  45. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  46. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  47. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  48. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  49. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  50. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  51. temporis exponit post mortem denique nostram.
  52. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  53. quicquam, non omni somno securius exstat?
  54. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  55. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  56. nec miser inpendens magnum timet saxum
  57. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  58. sed magis in vita divom metus urget inanis
  59. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  60. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  61. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  62. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  63. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  64. qui non sola novem dispessis iugera membris
  65. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  66. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  67. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  68. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  69. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  70. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  71. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  72. qui petere a populo fasces saevasque secures
  73. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  74. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  75. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  76. hoc est adverso nixantem trudere monte
  77. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  78. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  79. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  80. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  81. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  82. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  83. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  84. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  85. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  86. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  87. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  88. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  89. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  90. sed metus in vita poenarum pro male factis
  91. est insignibus insignis scelerisque luela,
  92. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  93. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  94. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  95. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  96. nec videt interea qui terminus esse malorum
  97. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  98. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  99. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  100. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  101. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  102. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  103. inde alii multi reges rerumque potentes
  104. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  105. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  106. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  107. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  108. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  109. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  110. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  111. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  112. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  113. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  114. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  115. denique Democritum post quam matura vetustas
  116. admonuit memores motus languescere mentis,
  117. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  118. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  119. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  120. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  121. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  122. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  123. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  124. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  125. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  126. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  127. ebrius urgeris multis miser undique curis
  128. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  129. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  130. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  131. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  132. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  133. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  134. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  135. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  136. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  137. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  138. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  139. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  140. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  141. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  142. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  143. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  144. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  145. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  146. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  147. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  148. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  149. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  150. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  151. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  152. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  153. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  154. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  155. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  156. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  157. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  158. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  159. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  160. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  161. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  162. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  163. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  164. tempore de mortis nec delibare valemus,
  165. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  166. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  167. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  168. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  169. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  170. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum