De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  2. partibus amissis quoniam libata recessit.
  3. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  4. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  5. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  6. expirant atque unde animantum copia tanta
  7. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  8. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  9. vermibus et privas in corpora posse venire
  10. credis nec reputas cur milia multa animarum
  11. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  12. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  13. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  14. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  15. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  16. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  17. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  18. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  19. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  20. et mala multa animus contage fungitur eius.
  21. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  22. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  23. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  24. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  25. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  26. conexae neque consensu contagia fient.
  27. Denique cur acris violentia triste leonum
  28. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  29. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  30. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  31. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  32. si non, certa suo quia semine seminioque
  33. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  34. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  35. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  36. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  37. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  38. accipiter fugiens veniente columba,
  39. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  40. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  41. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  42. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  43. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  44. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  45. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  46. sin animas hominum dicent in corpora semper
  47. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  48. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  49. si non, certa suo quia semine seminioque
  50. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  51. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  52. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  53. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  54. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  55. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  56. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  57. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  58. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  59. an metuit conclusa manere in corpore putri
  60. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  61. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  62. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  63. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  64. expectare immortalis mortalia membra
  65. innumero numero certareque praeproperanter
  66. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  67. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  68. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  69. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  70. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  71. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  72. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  73. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  74. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  75. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  76. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  77. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  78. posset et innasci quavis in parte soleret,
  79. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  80. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  81. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  82. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  83. totum posse extra corpus durare genique.
  84. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  85. confiteare animam distractam in corpore toto.
  86. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  87. consentire putare et fungi mutua posse
  88. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  89. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  90. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  91. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  92. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  93. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  94. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  95. dissociare intus partis, ut materiai
  96. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  97. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  98. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  99. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  100. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  101. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  102. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  103. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  104. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  105. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  106. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  107. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  108. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  109. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  110. ---
  111. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  112. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  113. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  114. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  115. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  116. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  117. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  118. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  119. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  120. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  121. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  122. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  123. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  124. omnibus humanis esset terraque marique,
  125. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  126. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  127. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  128. accidere omnino poterit sensumque movere,
  129. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  130. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  131. distractast animi natura animaeque potestas,
  132. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  133. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  134. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  135. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  136. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  137. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  138. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  139. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  140. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  141. nam cum respicias inmensi temporis omne
  142. praeteritum spatium, tum motus materiai
  143. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  144. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  145. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  146. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  147. inter enim iectast vitai pausa vageque
  148. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  149. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  150. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  151. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  152. illum cui possint incommoda conciliari,
  153. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  154. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  155. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  156. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  157. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  158. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  159. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  160. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  161. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  162. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  163. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  164. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  165. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  166. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  167. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  168. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  169. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  170. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  171. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  172. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  173. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  174. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  175. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  176. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  177. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  178. aut in melle situm suffocari atque rigere
  179. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  180. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  181. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  182. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  183. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  184. non poteris factis florentibus esse tuisque
  185. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  186. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  187. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  188. iam desiderium rerum super insidet una.'
  189. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  190. dissoluant animi magno se angore metuque.
  191. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  192. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  193. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  194. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  195. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  196. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  197. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  198. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  199. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  200. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  201. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  202. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  203. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  204. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  205. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  206. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  207. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  208. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  209. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  210. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  211. longe ab sensiferis primordia motibus errant,