De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  2. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  3. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  4. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  5. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  6. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  7. effugere aut umbras inter vivos volitare
  8. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  9. cum corpus simul atque animi natura perempta
  10. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  11. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  12. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  13. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  14. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  15. corpora res multae, partim diffusa solute,
  16. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  17. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  18. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  19. et vituli cum membranas de corpore summo
  20. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  21. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  22. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  23. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  24. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  25. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  26. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  27. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  28. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  29. quo fuerint et formai servare figuram,
  30. et multo citius, quanto minus indupediri
  31. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  32. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  33. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  34. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  35. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  36. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  37. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  38. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  39. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  40. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  41. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  42. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  43. omnia conrident correpta luce diei.
  44. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  45. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  46. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  47. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  48. quae volgo volitant subtili praedita filo
  49. nec singillatim possunt secreta videri.
  50. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  51. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  52. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  53. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  54. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  55. at contra tenuis summi membrana coloris
  56. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  57. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  58. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  59. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  60. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  61. exin imaginibus missis consistere eorum.
  62. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  63. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  64. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  65. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  66. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  67. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  68. nec ratione alia servari posse videntur,
  69. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  70. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  71. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  72. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  73. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  74. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  75. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  76. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  77. tertia pars nulla possit ratione videri.
  78. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  79. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  80. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  81. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  82. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  83. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  84. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  85. habrotonique graves et tristia centaurea,
  86. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  87. ---
  88. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  89. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  90. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  91. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  92. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  93. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  94. quae multis formata modis sublime feruntur,
  95. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  96. cernimus et mundi speciem violare serenam
  97. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  98. ora volare videntur et umbram ducere late,
  99. inter dum magni montes avolsaque saxa
  100. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  101. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  102. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  103. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  104. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  105. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  106. ---
  107. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  108. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  109. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  110. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  111. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  112. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  113. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  114. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  115. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  116. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  117. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  118. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  119. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  120. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  121. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  122. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  123. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  124. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  125. sic ab rebus item simili ratione necessest
  126. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  127. multa modis multis in cunctas undique partis;
  128. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  129. res ibi respondent simili forma atque colore.
  130. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  131. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  132. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  133. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  134. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  135. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  136. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  137. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  138. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  139. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  140. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  141. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  142. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  143. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  144. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  145. Principio persaepe levis res atque minutis
  146. corporibus factas celeris licet esse videre.
  147. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  148. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  149. quae quasi cuduntur perque intervallum
  150. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  151. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  152. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  153. qua propter simulacra pari ratione necessest
  154. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  155. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  156. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  157. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  158. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  159. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  160. et quasi permanare per intervallum.
  161. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  162. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  163. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  164. per totum caeli spatium diffundere sese
  165. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  166. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  167. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  168. quone vides citius debere et longius ire
  169. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  170. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  171. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  172. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  173. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  174. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  175. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  176. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  177. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  178. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  179. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  180. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  181. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  182. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  183. nec variae cessant voces volitare per auras.
  184. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  185. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  186. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  187. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  188. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  189. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  190. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  191. cernere odorari licet et sentire sonare.
  192. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  193. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  194. cernitur in luce et claro candore, necessest
  195. consimili causa tactum visumque moveri.
  196. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  197. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  198. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  199. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  200. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  201. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  202. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  203. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  204. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  205. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  206. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  207. efficit ut videamus et internoscere curat;
  208. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  209. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  210. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  211. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  212. propterea fit uti videamus quam procul absit