De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  2. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  3. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  4. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  5. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  6. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  7. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  8. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  9. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  10. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  11. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  12. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  13. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  14. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,