De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  2. maior enim turbae disiectus materiai
  3. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  4. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  5. Denique si vocem rerum natura repente.
  6. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  7. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  8. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  9. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  10. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  11. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  12. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  13. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  14. sin ea quae fructus cumque es periere profusa