De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  2. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  3. iam desiderium rerum super insidet una.'
  4. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  5. dissoluant animi magno se angore metuque.
  6. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  7. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  8. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  9. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  10. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  11. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  12. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  13. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  14. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque