De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  2. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  3. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  4. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  5. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  6. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  7. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  8. non radii solis neque lucida tela diei
  9. discutiant, sed naturae species ratioque.
  10. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  11. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  12. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  13. atque oculei partes animantis totius extant.
  14. ---
  15. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  16. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  17. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  18. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  19. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  20. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  21. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  22. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  23. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  24. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  25. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  26. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  27. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  28. in nullo caput interea sit forte dolore.
  29. Praeterea molli cum somno dedita membra
  30. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  31. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  32. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  33. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  34. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  35. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  36. principio fit uti detracto corpore multo
  37. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  38. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  39. diffugere forasque per os est editus ,
  40. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  41. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  42. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  43. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  44. semina, curare in membris ut vita moretur.
  45. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  46. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  47. quapropter quoniam est animi natura reperta
  48. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  49. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  50. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  51. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  52. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  53. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  54. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  55. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  56. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  57. idque situm media regione in pectoris haeret.
  58. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  59. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  60. cetera pars animae per totum dissita corpus
  61. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  62. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  63. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  64. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  65. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  66. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  67. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  68. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  69. verum ubi vementi magis est commota metu mens,