De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discedunt. totum video per inane geri res.
  2. apparet divum numen sedesque quietae,
  3. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  4. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  5. cana cadens violat semperque innubilus aether
  6. integit et large diffuso lumine ridet:
  7. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  8. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  9. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  10. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  11. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  12. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  13. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  14. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  15. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  16. qualia sint et quam variis distantia formis
  17. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  18. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  19. hasce secundum res animi natura videtur
  20. atque animae claranda meis iam versibus esse
  21. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  22. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  23. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  24. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  25. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  26. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  27. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  28. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  29. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  30. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  31. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  32. extorres idem patria longeque fugati
  33. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  34. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  35. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  36. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  37. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  38. acrius advertunt animos ad religionem.
  39. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  40. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  41. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  42. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  43. denique avarities et honorum caeca cupido,
  44. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  45. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  46. noctes atque dies niti praestante labore
  47. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  48. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  49. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  50. semota ab dulci vita stabilique videtur
  51. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  52. unde homines dum se falso terrore coacti
  53. effugisse volunt longe longeque remosse,
  54. sanguine civili rem conflant divitiasque
  55. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  56. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  57. et consanguineum mensas odere timentque.
  58. consimili ratione ab eodem saepe timore
  59. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  60. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  61. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  62. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  63. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  64. percipit humanos odium lucisque videndae,
  65. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  66. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  67. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  68. rumpere et in summa pietate evertere suadet: