De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consentire animam totam per membra videmus
  2. sudoresque ita palloremque existere toto
  3. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  4. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  5. denique concidere ex animi terrore videmus
  6. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  7. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  8. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  9. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  10. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  11. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  12. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  13. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  14. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  15. corporea natura animum constare animamque?
  16. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  17. consentire animum nobis in corpore cernis.
  18. si minus offendit vitam vis horrida teli
  19. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  20. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  21. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  22. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  23. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  24. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  25. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  26. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  27. principio esse aio persuptilem atque minutis
  28. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  29. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  30. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  31. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  32. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  33. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  34. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  35. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  36. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  37. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  38. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  39. at contra mellis constantior est natura
  40. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  41. haeret enim inter se magis omnis materiai
  42. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  43. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  44. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  45. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  46. at contra lapidum coniectum spicarumque
  47. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  48. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  49. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  50. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  51. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  52. mobilis egregie, perquam constare necessest
  53. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  54. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  55. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  56. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  57. quam tenui constet textura quamque loco se
  58. contineat parvo, si possit conglomerari,
  59. quod simul atque hominem leti secura quies est
  60. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  61. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  62. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  63. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  64. ergo animam totam perparvis esse necessest
  65. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  66. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  67. extima membrorum circumcaesura tamen se
  68. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.