De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  2. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  3. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  4. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  5. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  6. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  7. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  8. ---
  9. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  10. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  11. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  12. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  13. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  14. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  15. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  16. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  17. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  18. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  19. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  20. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  21. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  22. omnibus humanis esset terraque marique,
  23. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  24. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  25. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  26. accidere omnino poterit sensumque movere,
  27. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  28. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  29. distractast animi natura animaeque potestas,
  30. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  31. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  32. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  33. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  34. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  35. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  36. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  37. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  38. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  39. nam cum respicias inmensi temporis omne
  40. praeteritum spatium, tum motus materiai
  41. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  42. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  43. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  44. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  45. inter enim iectast vitai pausa vageque
  46. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  47. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  48. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  49. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  50. illum cui possint incommoda conciliari,