De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  2. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  3. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  4. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  5. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  6. an metuit conclusa manere in corpore putri
  7. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  8. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  9. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  10. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  11. expectare immortalis mortalia membra
  12. innumero numero certareque praeproperanter
  13. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  14. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  15. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  16. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  17. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  18. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  19. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  20. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  21. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  22. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  23. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  24. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  25. posset et innasci quavis in parte soleret,
  26. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  27. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  28. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  29. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  30. totum posse extra corpus durare genique.
  31. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  32. confiteare animam distractam in corpore toto.
  33. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  34. consentire putare et fungi mutua posse
  35. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  36. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  37. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  38. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  39. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  40. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  41. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  42. dissociare intus partis, ut materiai
  43. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  44. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  45. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  46. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  47. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  48. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  49. sicut summarum summast aeterna, neque extra