De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  2. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  3. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  4. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  5. dissociare intus partis, ut materiai
  6. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  7. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  8. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  9. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  10. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  11. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  12. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  13. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  14. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  15. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  16. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  17. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  18. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  19. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  20. ---
  21. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  22. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  23. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  24. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  25. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  26. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  27. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  28. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  29. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  30. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  31. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  32. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  33. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  34. omnibus humanis esset terraque marique,
  35. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  36. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  37. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  38. accidere omnino poterit sensumque movere,
  39. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  40. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  41. distractast animi natura animaeque potestas,
  42. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  43. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  44. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  45. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  46. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  47. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  48. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  49. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  50. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  51. nam cum respicias inmensi temporis omne
  52. praeteritum spatium, tum motus materiai
  53. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  54. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  55. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  56. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  57. inter enim iectast vitai pausa vageque
  58. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  59. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  60. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  61. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  62. illum cui possint incommoda conciliari,
  63. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  64. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  65. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  66. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  67. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  68. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  69. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  70. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  71. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  72. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  73. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  74. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  75. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  76. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  77. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  78. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  79. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  80. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  81. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  82. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  83. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  84. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  85. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  86. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  87. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  88. aut in melle situm suffocari atque rigere
  89. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  90. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  91. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  92. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  93. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  94. non poteris factis florentibus esse tuisque
  95. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  96. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  97. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  98. iam desiderium rerum super insidet una.'
  99. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  100. dissoluant animi magno se angore metuque.
  101. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi