De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  2. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  3. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  4. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  5. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  6. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  7. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  8. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  9. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  10. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  11. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  12. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  13. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  14. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  15. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  16. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  17. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  18. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  19. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  20. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  21. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  22. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  23. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  24. maior enim turbae disiectus materiai
  25. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  26. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  27. Denique si vocem rerum natura repente.
  28. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  29. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  30. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  31. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  32. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  33. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  34. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  35. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  36. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  37. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  38. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  39. non potius vitae finem facis atque laboris?
  40. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  41. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  42. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  43. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  44. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  45. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  46. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  47. naturam et veram verbis exponere causam?
  48. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  49. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  50. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  51. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  52. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  53. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  54. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  55. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  56. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  57. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  58. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  59. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  60. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  61. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  62. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  63. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  64. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  65. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  66. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  67. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  68. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  69. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  70. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  71. temporis exponit post mortem denique nostram.
  72. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  73. quicquam, non omni somno securius exstat?
  74. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  75. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  76. nec miser inpendens magnum timet saxum
  77. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  78. sed magis in vita divom metus urget inanis
  79. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  80. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  81. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  82. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  83. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  84. qui non sola novem dispessis iugera membris
  85. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  86. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  87. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  88. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  89. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  90. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  91. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  92. qui petere a populo fasces saevasque secures
  93. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  94. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  95. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  96. hoc est adverso nixantem trudere monte
  97. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  98. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  99. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  100. atque explere bonis rebus satiareque numquam,