De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  2. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  3. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  4. particulae quibus haec animi natura creatur,
  5. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  6. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  7. quapropter neque natali privata videtur
  8. esse die natura animae nec funeris expers.
  9. Semina praeterea linquontur necne animai
  10. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  11. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  12. partibus amissis quoniam libata recessit.
  13. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  14. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  15. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  16. expirant atque unde animantum copia tanta
  17. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  18. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  19. vermibus et privas in corpora posse venire
  20. credis nec reputas cur milia multa animarum
  21. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  22. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  23. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  24. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  25. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  26. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  27. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  28. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  29. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  30. et mala multa animus contage fungitur eius.
  31. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  32. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  33. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  34. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  35. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  36. conexae neque consensu contagia fient.
  37. Denique cur acris violentia triste leonum
  38. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  39. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  40. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  41. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  42. si non, certa suo quia semine seminioque
  43. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  44. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  45. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  46. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  47. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  48. accipiter fugiens veniente columba,
  49. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  50. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  51. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  52. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  53. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  54. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  55. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  56. sin animas hominum dicent in corpora semper
  57. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  58. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  59. si non, certa suo quia semine seminioque
  60. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  61. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  62. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  63. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  64. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  65. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  66. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  67. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  68. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  69. an metuit conclusa manere in corpore putri
  70. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  71. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  72. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  73. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  74. expectare immortalis mortalia membra
  75. innumero numero certareque praeproperanter
  76. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  77. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  78. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  79. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  80. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  81. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  82. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  83. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  84. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  85. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  86. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  87. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  88. posset et innasci quavis in parte soleret,
  89. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  90. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  91. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  92. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  93. totum posse extra corpus durare genique.
  94. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  95. confiteare animam distractam in corpore toto.
  96. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  97. consentire putare et fungi mutua posse
  98. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  99. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  100. quam mortale quod est inmortali atque perenni