De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  2. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  3. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  4. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  5. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  6. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  7. posset et innasci quavis in parte soleret,
  8. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  9. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  10. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  11. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  12. totum posse extra corpus durare genique.
  13. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  14. confiteare animam distractam in corpore toto.