De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  2. consentire putare et fungi mutua posse
  3. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  4. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  5. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  6. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  7. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  8. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  9. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  10. dissociare intus partis, ut materiai
  11. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  12. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  13. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  14. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,