De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  2. an metuit conclusa manere in corpore putri
  3. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  4. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  5. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  6. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  7. expectare immortalis mortalia membra
  8. innumero numero certareque praeproperanter
  9. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  10. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  11. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  12. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  13. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  14. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis