De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  2. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  3. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  4. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  5. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  6. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  7. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  8. posset et innasci quavis in parte soleret,
  9. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  10. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  11. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  12. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  13. totum posse extra corpus durare genique.
  14. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  15. confiteare animam distractam in corpore toto.
  16. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  17. consentire putare et fungi mutua posse
  18. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  19. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  20. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  21. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  22. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  23. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  24. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  25. dissociare intus partis, ut materiai
  26. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  27. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  28. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  29. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  30. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  31. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  32. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  33. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  34. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  35. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  36. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  37. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  38. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  39. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  40. ---
  41. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  42. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  43. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  44. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  45. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  46. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  47. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  48. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  49. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  50. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  51. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  52. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  53. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  54. omnibus humanis esset terraque marique,
  55. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  56. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  57. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  58. accidere omnino poterit sensumque movere,
  59. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  60. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  61. distractast animi natura animaeque potestas,
  62. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  63. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  64. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  65. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  66. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  67. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  68. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  69. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  70. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  71. nam cum respicias inmensi temporis omne
  72. praeteritum spatium, tum motus materiai
  73. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  74. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  75. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  76. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  77. inter enim iectast vitai pausa vageque
  78. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  79. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  80. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  81. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  82. illum cui possint incommoda conciliari,
  83. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  84. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  85. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  86. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  87. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  88. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  89. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  90. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  91. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  92. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  93. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  94. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  95. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  96. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  97. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  98. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  99. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  100. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  101. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  102. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  103. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  104. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  105. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  106. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  107. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  108. aut in melle situm suffocari atque rigere
  109. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  110. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  111. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  112. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  113. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  114. non poteris factis florentibus esse tuisque
  115. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  116. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  117. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  118. iam desiderium rerum super insidet una.'
  119. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  120. dissoluant animi magno se angore metuque.
  121. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  122. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  123. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  124. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  125. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'