De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  2. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  3. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  4. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  5. particulis animas? at ea ratione sequetur
  6. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  7. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  8. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  9. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  10. Praeterea si inmortalis natura animai
  11. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  12. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  13. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  14. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  15. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  16. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  17. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  18. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  19. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  20. inferri solitast animi vivata potestas
  21. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  22. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  23. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  24. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  25. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  26. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  27. expertis animas nec leti lege solutas;
  28. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  29. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  30. quod fieri totum contra manifesta docet res
  31. ita conexa est per venas viscera nervos
  32. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  33. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  34. et lapis oppressus subitis e frugibus
  35. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  36. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  37. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  38. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  39. permanare animam nobis per membra solere,
  40. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  41. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  42. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  43. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  44. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  45. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  46. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  47. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  48. particulae quibus haec animi natura creatur,
  49. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  50. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  51. quapropter neque natali privata videtur
  52. esse die natura animae nec funeris expers.
  53. Semina praeterea linquontur necne animai
  54. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  55. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  56. partibus amissis quoniam libata recessit.
  57. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  58. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  59. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  60. expirant atque unde animantum copia tanta
  61. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  62. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  63. vermibus et privas in corpora posse venire
  64. credis nec reputas cur milia multa animarum
  65. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  66. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  67. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  68. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  69. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  70. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  71. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  72. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  73. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  74. et mala multa animus contage fungitur eius.
  75. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  76. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  77. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  78. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  79. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  80. conexae neque consensu contagia fient.
  81. Denique cur acris violentia triste leonum
  82. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  83. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  84. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  85. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  86. si non, certa suo quia semine seminioque
  87. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  88. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  89. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  90. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  91. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  92. accipiter fugiens veniente columba,
  93. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  94. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  95. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  96. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  97. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  98. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  99. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  100. sin animas hominum dicent in corpora semper
  101. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  102. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  103. si non, certa suo quia semine seminioque
  104. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  105. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  106. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  107. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  108. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  109. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  110. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  111. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  112. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  113. an metuit conclusa manere in corpore putri
  114. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  115. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  116. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  117. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  118. expectare immortalis mortalia membra
  119. innumero numero certareque praeproperanter
  120. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  121. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  122. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  123. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  124. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto