De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  2. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  3. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  4. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  5. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  6. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  7. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  8. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  9. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  10. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  11. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  12. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  13. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  14. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  15. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  16. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  17. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  18. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  19. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  20. maior enim turbae disiectus materiai
  21. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  22. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  23. Denique si vocem rerum natura repente.
  24. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  25. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  26. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  27. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  28. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  29. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  30. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  31. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  32. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  33. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  34. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  35. non potius vitae finem facis atque laboris?
  36. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  37. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  38. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  39. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  40. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  41. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  42. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  43. naturam et veram verbis exponere causam?
  44. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  45. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  46. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  47. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  48. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  49. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  50. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  51. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  52. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  53. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  54. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  55. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  56. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  57. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  58. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  59. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  60. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  61. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  62. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  63. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  64. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  65. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  66. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  67. temporis exponit post mortem denique nostram.
  68. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  69. quicquam, non omni somno securius exstat?
  70. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  71. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  72. nec miser inpendens magnum timet saxum
  73. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  74. sed magis in vita divom metus urget inanis
  75. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  76. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  77. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  78. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  79. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  80. qui non sola novem dispessis iugera membris
  81. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  82. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  83. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  84. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  85. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  86. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  87. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  88. qui petere a populo fasces saevasque secures
  89. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  90. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  91. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  92. hoc est adverso nixantem trudere monte
  93. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  94. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  95. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  96. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  97. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  98. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  99. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  100. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  101. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  102. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  103. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  104. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  105. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  106. sed metus in vita poenarum pro male factis
  107. est insignibus insignis scelerisque luela,
  108. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  109. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  110. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  111. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  112. nec videt interea qui terminus esse malorum
  113. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  114. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  115. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  116. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  117. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  118. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  119. inde alii multi reges rerumque potentes
  120. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  121. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  122. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  123. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  124. et contempsit equis insultans murmura ponti,